Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.1 Cic. Fam. 6.6.5 (English) >>Cic. Fam. 6.6.9

6.6.4 cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.

6.6.5 quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet. eundum in Hispaniam censui. quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. causa orta belli est. quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem?

6.6.6 Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui; sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego 'prudens et sciens ad pestem ante oculos positam' sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.1 Cic. Fam. 6.6.5 (English) >>Cic. Fam. 6.6.9

Powered by PhiloLogic